QDP Ep 1: De Nominibus

In hoc primo colloquio novae seriei, Augustus et Iustus et Iason origines nominum suorum – quomodo nomina Anglica acceperint et cur nomina Latina sumpserint – narrant.

Quae sunt nomina vestra, auditores optimi? Haec nomina, quomodo accepistis sive cur sumpsistis? Nobis per pipiationes (ut ita dicatur “Twitter”) referatis. Adhibeatur descriptio #QDPod1.


Creative Commons License
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 1 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

43 thoughts on “QDP Ep 1: De Nominibus

  1. Ann Martin

    Mihi colloquium perplacuit. nomen mihi Anglicum est Ann, ergo Latine Anna (quasi praenomen). nomen Peregrina elegi, quia in fabula de Domino Anulorum ille hobbitus Peregrine Took mihi corde est, et quia “multas per terras et multa per aequora” vecta sum.

    Reply
  2. Tammy Kantzes

    Gaudebam audiens! Eugepae!!! Tammy Anglice et Luna Latine vocor. In Marylandia in civitate Salisbury habito.

    Reply
  3. Rowena

    Nomen meum venit de lingua Celtica; significat aut “amica clara” aut “dea crinibus longis albisque.”

    Reply
  4. John Young

    Macte! Pergratum erit series haec Latinistis ubique. Aegre praestolari possum dum secundum colloquium edatur.

    Reply
  5. Sofia

    Mirabile auditu!
    Mihi perplacuit audire voces amicorum. Satis facile intellegere causa de velocitate et argumento !

    Reply
  6. Elijah Martincek

    Salvete! Gaudeo me illum locum interretialem invenisse; bonum aestimo. Nomen mihi Anglicum est Elijah, quamobrem nomen Latinum accepi “Helias.” Helias est nomen Hebraicum proprium quod Sanctus Hieronymus, Bibliam Vulgatam creans, Latine reddidit. Nomen, sicut Aeneas, declinatione Graecâ primâ utitur, i.e. formae sunt nom. Helias, gen. Heliae, dat. Heliae, acc. Helian, abl. Helia, voc. Helia.

    Spero vos multa colloquia facturos, nam optima videtur Latiniitatis alicuius augendae causâ. Gratias propter hanc seriem incipiendam!

    Reply
  7. Beat Jung

    Beatus Helvetius Salodurensis Augusto, Iusto, Iasoni sal.
    Sophos! Gratias vobis ago, sodales! Pergratanter confabulationem auscultavi vestram!
    Bene valete!

    Reply
  8. QuoDiversusAbis

    Magnopere hoc colloquio fructa sum! Cupio plura audire de rebus huius saeculi. Fortasse potestis comparare cibum nostrum pabulo Romanorum, vel potius nobis narrare quomodo primum linguam latinam didiceritis.

    Reply
  9. Ercole

    Salvete, vobis gratias ago de vestra serie. Nomen meum Ercole est – nomen italium qui in latina se sribe Hercules. Bene, valete.

    Reply
  10. Helena

    Mihi perplacuit! Ante audiendum timebam ut omnia intellegerem, sed erat facile intellectu! Optime factum! Tandem domi quoque linguam Latinam auscultare possum! Nomen mihi est Heidi, sed est nomen Germanicum. Ergo, cum abhinc quinque annos nomen Latinum mihi elegendum esset, nomen cuius prima littera erat “h” elegi: Helena. Demagis, nomen “Helena” me valde delectat.

    Reply
    1. Iustus

      Salva sis, Helena! Gaudemus te tandem domi aliquid Latini auscultare posse. Nomen pulcherrimum tibi sumpsisti!

      Reply
  11. bedwere

    Gratias ago vobis. Si adfueretis Didacopoli sive Sancto Didaco (vulgo San Diego) in California, certiorem me facite, quaeso! Hic enim exstitit Grex Latinus Didacopolitanus. Valete!

    Reply
    1. Iustus

      Salveto! Puto quosdam sodales Gregis vestri Latini mihi notos esse. Libenter vobiscum sermones caedam, quandocumque mihi contingat ut Didacopoli verser!

      Reply
  12. Anne Stock

    Salvete! mihi placet colloquium primum vestrum!! audivi in autoraeda et multum intellegi. audiam iterum ut magis intellegam.
    mihi nomen Latinum est Anna quod mihi nomen Anglicum est Anne. non putavi eligere nomen ingeniosius, sed multos annos nomen Anna/Anne me bene servavit. Hannah est nomen Hebraicum. Hannah erat mater pia vatis Samuelis.
    gratias vobis! audiam colloquiis futuris!!

    Reply
    1. Iustus

      Salve, Anna! Te intellexisse colloquium nostrum et quidem eo fructam esse gaudemus. Pulchre originem tui nominis narrasti.

      Reply
  13. Longinus

    salvete!
    nomen mihi Angligum est “Jason Walter Talley”. “Jason”, ut Magister Slanga dixit, de lingua Graeca venit, et “curator” significat. “Walter” de lingua Germanica antiqua venit, et “dux exercitus” significat. cognomen “Talley” meum de vocabulo “talis” Latino per vocabulum “tallier” Francum.
    nomen Latinum meum est “Longinus”, quod nomen mihi a magistra mea Latinitatis prima datum est, quia altissimus sum.

    Reply
  14. Laura Holland

    Salvete omnes. Vester sermo mihi valde placuit. Mihi nomen est Laura. Meum nomen est similis nomini arboris, Laurus sed non propter arborem appellata est. Mei parentes cinematographium, nomine Laura, praecipue amant ergo Laura vocar. Habito Baltimoro sed non sum Laura barbata.

    Reply
  15. Carlos M. Aguirre

    Audito iucundissimo de origine nominum uniuscuiusque vestrum colloquio, quod mihi perplacuit, ut semper contigit, cum audivissem Aesopi fabulas a magistro Iusto recitatas – et saepe audiveram! – velim ego etiam aliquid narrare super nomine meo, id est, Carlos, Latino sermone Carolus. Aequo animo auribusque indulgentibus fabulam attendite, quaeso: Est pater meus fautor strenuus illius factionis quae vulgo appellatur “Communistica”. Neve astupueritis, haec sunt satis communia in Hispania… fortasse intra paucos dies, crastinis celebratis comitiis, habituri sumus summum rei publicae magistratum quem ex illa factione provenire dicunt (ecce homo: https://www.youtube.com/watch?v=svKCdg5DagM)
    Quodcumque id sit, nomen meum tractum est ab illo philosopho Carolo Marx , doctrinae communisticae conditore. (ecce homo, promissam barbam gerens, scilicet: http://indwellinglanguage.com/marx-vs-bailey/)
    Gaudeo quod nomen cum parentes nomen eligerent iam paulo pridem sobrinus quidam meus “Ernesto” appellatus erat propter Ernesto Guevara “el Ché” (si eius quoque faciem velitis, quaerite in google, omnium horarum instrumento).
    Unum equidem scio: longe malo Caroli nomen quam Ernesti!

    Reply
    1. Iustus

      O Carole, quod occasionem sumpsisti cum colloquii nostri audiendi, tum dilucide fuseque originis tui nominis narrandae, tibi gratiam habemus. Cura ut valeas, amice.

      Reply
  16. Sasha

    Bene factum! Hoc colloquium mihi perplacet.
    “Sasha” vocor, quod nomen dimunitivum Slavicum mei veri nominis “Alexander” est. Alexander (Graece “Alexandros”) Magnus ille antiquus Iudaeos olim pepercisse fertur, itaque milia annorum Iudaei nomen “Alexander” liberis suis dederunt. Avo meo illud nomen fuerat, qua de causa mihi datum est. Latine nonnumquam “Sasha” appellor declensionsione prima, sed mihi displicet quia nomen non vere Latinum’st. “Alexander” Anglice numquam vocor, sed nomen Latinum’st et fortasse nomen accipiam.

    Reply
    1. Iustus

      Salve, Alexander (quod nomen, ut suspicor, magis placebit quam “Alexandrulus,” quo fortasse reddatur illud “Sasha”)! Benigne scripsisti.

      Reply
  17. Eric Mentges

    Optime factum! Fructus maxime sum auscultando!
    Anglice “Eric” vocor–nescio originem huius nominis–fortasse propter illum exploratorem notissimum, nomine Leif Erikson. Nescio…
    Latine “Felix” vocor. Hoc nomen apud Rusticationem Tironum (unum annum abhinc) elegi….non propter meam fortunam magnum, sed quia idem nomen feli meae est…..et felem amo. Sum vir simplex.

    Reply
  18. Cherub

    Salvete,

    interretis nomen mihi est “Cherub”. Est in vulgata. Extra interrete nomen mihi est André. Amo audire “quomodo dicitur”. Adhuc latina difficilis est mihi, et audire quoque difficile est, sed audire vos facile mihi est. Gratias vobis ago!

    Valete

    Reply
    1. Jason Slanga Post author

      Gaudeo, Ferox mea, te auscultare et tibi placere colloquia nostra!

      Hoc tempore non vacat ut cuiusque colloquii verba dicta transcribantur. Et, quia ex tempore et sine verbis praescriptis loquimur, menda nostra ut bonae et rectae Latinitatis exemplaria praebere nolumus.

      Reply
  19. Dan

    Salvete amici,
    Permultas gratias quod optimam occasionem audiendi et respondendi Latine praebetis! Serissime ad hanc seriem advenio, tamen me exercere volo! Daniel vocor, sive Derius (ex cognomine meo), vel mihi delectissimum (pro dolore longissimum), Cunctator, quod nimio curae (ergo lentitudinis) multas res ago!

    Reply
    1. Iustus

      Salve, Cunctator seu Daniel seu Deri. Gaudemus te sermones nostros invenisse, nec minus te eis delectatum iri speramus!

      Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *