In hoc colloquio, Augustus et Iason et Iustus quomodo corpora sua reficere et firmare conentur–et quasdam difficultates ad hoc pertinentes–narrant.
Quaenam vos ad corpus firmandum agere soletis? Quae corpori firmando obstant? Quaesumus aliquid scribatis de moribus vestris, qui ad hoc argumentum pertinent. Quod facere potestis aut in hac ipsa pagina aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod2.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 2 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Ad palaestam eundo, it multi, conor it corpus meum firmem.
Optime! Quae/qualia exercitia apud palaestram maxime placent vel iuvant?
Bene colloquium erat! Placuit mihi valde aliquid latine audire. Pro corpore sano cotidie in gymnasio corpus acriter exerceo. novum colloquium spero et exspecto. Vale
Macte! Speramus fore ut colloquium proximum futurum placeat.
Mihi perplacet podcastitatem secundam audire. et mihi placet birota vehi, et quoque ambulare per vias, silvas, campos, urbes, et quomodo dicitur “rail trail” in civitate Novo Eboraco (non in urbe eodem nomine maxima). praesertim tamen me exercere arte gladiatoria malo. hac arte non solum corpus sed etiam mentem firmare possum, ut narravit Iustus de jujitsu. Hae artes martiales re vera exercitationes difficiles sunt! gladius meus est levissimus, lingua Gallica nomine “fleuret,” lingua Anglica “foil.” ad diem lunae proximam et tertiam podcastitatem! gratias!
Salve, Rowena! Optime varias corporis firmandi rationes narravisti. Utinam peritus artis gladiariae essem! Modos quosdam sui a percussoribus gladio armatis defendendi didici quidem, neque umquam quomodo gladio uterer ipse.
Ambulando multum et celeriter his diebus me exercere soleo. Olim nartare in aqua mihi perplacet.
Optime! Estne via qua ambulare maxime placet?
Cum mihi nunc tres parvi liberi sint, corpus meum exerceo infantem tenendo, pavimentum purgando, vestimenta plicando, vasa purgando, cibum coquendo … Pro dolor! Sed mihi placet birota vehi, natare, et ars athletica nomine teniludus.
Ego ad corpus firmandum soleo sequendo filio parvo meo–is infans iuvenis est et peritus maxime reptandi per locos various! Antequam filius meus natus est, exercere me solitus sum natando (in gymnasio, non in Lacu Erie) et currendo et in viis et in gymnasio.
Te filio esse auctum perquam gaudemus, etsi probe intellegimus deminutionem quandam solere talem auctionem sequi. Perge porro parvulum persequi!
vere nihil agere soleo. difficile est mihi cotidie aliquae agere et ad instrumenta exercenda et ad corpus adfirmandum.
ut Eric et Helena dixerunt, corpus meum multum adfirmo cum liberis ludendo. ad hortos saepe imus ubi pilas iacimus at currimus. quoque necesse est mihi liberos portare, quod est utile ad brachia adfirmanda.
recenter paulum yogae agere cotidie temptavi. quoque birotam interim habere velim. ubi in Austinopole Hustoniaque habitabam, birota multum vectus sum. recenter filia mea birota vehi incepit et eacum vehi volo.
Gratias tibi agimus pulcherrime scribenti. Fortasse liberos portando lacerti crescentibus liberis ita crescent, ut Milonis illius Crotonae! http://physiqonomics.com/the-myth-of-milo/
Puto bonum esse si aliquis auditor, nunc hic auditor, alio die alius auditor faciat scripta vestrorum colloquiorum. Nam non possum semper omnia vocabula intellegere. Ergo: potestis adjungere sententiam in fine omnis colloquii: “Si tu auditor es qui nostrum colloquium exscribere velis et haec scripta adiungere velis in commentariis sub colloquio nostro, gratias tibi agimus!”