In colloquio tertio, Augustus et Iason et Iustus mentem vel animum recreandum tractant, necnon eum nodum, utrum verum sit discrimen inter animum et corpus curandum.
Vos quomodo mentem vel animum curatis et alitis? Quid censetis de mente et corpore disiungendis aut conjungendis? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod3.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 3 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
tempus fugit–iterum est dies lunae! modo audivi colloquium tertium de corpore et mente reficienda. exercitatio optima sine dubio est hortum colere. quoque introverta sum, ergo sola in horto dego ut holera colam, malas herbas evellam–plurimas nempe!–et gramen secem. flores curare, holera irrigare–his laboribus mentem reficere possum, quod fructus statim conspici possunt. nihil gratius est quam agros bene cultos lustrare, flores pulcherrimos spectare, et holera carpere et coquere. multos post annos saepe magistri fructus linguarum docendarum vident; fructus tamen agricolarum citius apparent. gratias tribus qui haec colloquia nobis faciunt!
Apte quidem de horto colendo scripsisti, pulcherrime de fructu magistrorum opere et agricolarum!
Suntne colloquii verba hujus usquam scripta? Duo tresve voces non a me bene auditae (nec fortasse mihi etiam notae) sunt, eas igitur in lexico quaerere velim.
Salvus sis, amice. Nusquam scripta colloquiorum nostrorum verba invenies, sed haec pagina aptissima est ad talia quaerenda. Potesne nos certiores facere de eis punctis temporis (e.g. “4:39”) quibus audiuntur illae voces intellectu difficiliores?
Salvete, cari Podcastitatis magistri!
Tales locos, talia colloquia nobis praebetis! Meā sententiā animum cum corpore cuiusque nostri esse (hac quidem in vita) coniunctum res certissima est. nec fieri potest cuiquam ut alius sanus sine alio sano floreat vel etiam bene se habeat. Sed regit animus, servit corpus. Quam ob causam fortasse amplius animum quam corpus curo.
Duas autem sententias meae sororis, cuius filius eheu! casu periit annum undevicesimum agens in memoria semper teneo: prima haec est: noli de futuris rebus te sollicitare. nam sollicitudo est oratio ut mala tibi incidant. Haec est altera: vita haud est locus imbecillīs.
Fortasse haec est omnium optima sententia: mens fortis corpus sanum facit.