In hoc colloquio, prospectus in novum spectaculum “Ben-Hur” tractatur.
Prospectus (“preview”) in hanc pelliculam–a nullo nostrum umquam visam–hic spectari potest. Quid vobis in mentem venit, auditores, hoc spectaculum spectantibus, et quanti novum spectaculum aestimatis? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod4.
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
In hac editione multa nova verba petere mihi necesse erat, sed tamen -enim industrium discipulum esse conor -colloquium rursus valde mihi placuit! Ben Hur numquam vidisse fateor, sed colloquio vestro primum pelliculam originalem deinde pelliculam novam videbo, ut pelliculae inter se conferant. Curate ut valeatis!
Salvete, Triumviri!
Scitisne, ut ego etiam senior quam sim me facitis. Sed Duas e tribus anterioribus pelliculis cinematographicis spectavi, unam anno 1959 factam atque alteram anno 1925. (Utrum spectet, an videat aliquis pelliculam Latine pro certo nescio). Ambae sunt pelliculae supremae qualitatis, quamquam multo plures versionem anni 1959, ut opinor, spectaverunt. Et haec mentem eo meam tenet, quod disputatur quis fabulam cinematographicam conscriperit–Karl Tunberg, pater nostri Terentii, aut alii, in quo numero Gore Vidal. Vidal scripsit fabulam a Carlo Tunberg scriptam esse frigidam siccamque; se cum aliis multo sermones inter personas excolere. Primum omnium, cum Gulielmo Wilder Vidal ipse proposuit libidinem quandam inter personas Iudae Ben-Hur (a Charletono Heston actam) atque Romani Messalae (a Stephano Boyd actam). Itaque Boyd personam hoc modo egit, CH insciente. Haec omnia vera esset, an fallacias Gorii Vidal, usque ad hodiernum tempus non compertum.
Vos profecto hanc anteriorem pelliculam spectetis valet!
Haec quae narrasti studium illius prioris spectaculi spectandi excitant! Pulchre et distincte scripsisti, amice.
Bonum colloquium! (Paene toto colloquio audito, TANDEM intellexi nomen “Morganus Libertus” eum significare qui Anglice “Morgan Freeman” appellatur…) Hoc etiam colloquium facit ut putem Varronem et Lucanum mihi legendos.
Etiam in hoc prospectu mihi placet visus actorum/actricum quibus multae terrae sunt et multae ethnicitates (si illo verbo Latine uti licet!). Nos hodierni saepe imperium Romanum homines multorum locorum continuisse obliviscimur, aut lineas nostras ethnicitatum historiae Romanae dare conamur. Plus minusve diversitates moribus, statu, et visu erant inter Romanos, Iudaeos, Africanos, et c., nec nullius momenti est frontes diversas in pellicula de Roma antiqua videre.