Iason vitam Marylandensem cum vita Novo-Mexicana comparat, suamque migrationem ex illa in hanc narrat.
Ubinam habitas? Nuperne novam in regionem migravisti? Quae urbs vel regio quam incoluisti maxime tibi placet? Certiores nos facias aut scribendo in hac pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod6.
Si Iason in perpetuum recuset quin et litteras et linguam Latinam doceat, hoc mihi quidem sit magnae tristitiae et maerori. Nam tot ingenia artes iucunditates aliis praebere potest. Scilicet res familiares sunt maximi momenti plerisque. At satis constat regiones civitatis nostrae quasdam plerumque copiā carere in provincia nostra muneribus fungendi. Valete.
Non possum quin tecum stem, mi Stephane. Sed etiam amicum Iasonem quescendi copia frui volo. Gaudeo eum etiamnunc his ipsis colloquiis nostris multos docere atque delectare!
Ego maxime fructus sum audiendo fabulam Iasonis! Tres annos abhinc, in hunc oppidum, nomine Erie, cum familia mea migravi. Nos ad hoc oppidum advenimus quod munus docendi Latine accepi. Haec urbs mihi placet (nisi hieme!), sed patria mea, quae in civitate Ohio est, desidero. Fortasse quondam reveniam, sicut ille Ulixes!
mihi placet audire de migratione Iasonis! e civitate Novo Eboraco iter abhinc multos annos in urbes Albuquerque et Santa Fe fecimus (ego et maritus) ut familiam viseremus. praesertim amo spatium maximum in civitatibus occidentalibus; caela sunt valde serenissima et latissima–omnia longe videre possumus. nunc iter feci ad provinciam Canadiensem nomine Novam Scotiam–nomen re vera Latinum! triste dictu hic homines linguam Latinam nec intellegere nec dicere possunt. itaque Quomodo Dicitur audio, gratias omnibus qui loquuntur! ecce, discipuli mei (nondum sum magistra) scribebant probationem annuam nomine ex Academia Albuquerquense (id est Classical Literacy Exam). fortasse illic sunt alii qui Latine loquantur. valete, amici Latini!
Mihi quoque maxime placuit colloquium de vita Iasonis in urbibus Baltimoria et Albuquercu audire. Maxime quoque aestimo pelliculas quas vos in serie nomine Incepto Latino Audiendi (Latin Listening Project) nobis benignissime praebuistis. Ipse abhinc tiginta annos e patria mea Britannia in Honcongum migravi, quod olim in dicione Britannorum, nunc regio autonoma est Reipublicae Popularis Sinensis. Quamquam non multi in regione nostra linguae Latinae student, numerus tamen satis magnus est ut ipse in locis societatibusque variis munere magistri Latinitatis fungi possim. Si res vos tenebit, situ interretiali nostro (http://linguae.weebly.com/circulus-latinus-honcongensis.html) visitando de activitatibus nostris aliquid cognoscere poteritis.