Hoc est colloquium apud Rusticationem Virginianam (quae dicitur) habitum–cum novis amicis ex Africa Australi oriundis!
Augustus et Iason (Iusto absente) sermones caedunt cum amicis, qui longissimum iter perfecerunt ut Rusticationem Virginianam in civitate Americana c.n. Virginia Occidentalis participarent. Qui amici–nuper ad linguae Latinae usum vivum agressi–lepidissima narrantur de se, de suis itineribus, de sua terra.
Cupidi sumus plura de vobis discendi, dilecti auditores. Undenam oriundi estis? Quae itinera, quae orbis regiones vobis valde placent? Aliquid scribite aut hac in pagina (infra) aut apud Twitter (@QDicitur, #QDPod7)!
Cavete: hoc colloquium repetitum est.
Gratias tibi agimus! Nunc deletum est colloquium repetitum.
Sicut semper perplacuit. Macte virtute estote omnes, cum uterque sodalis sudans, tum amici ex tam propinquis terris in Rusticationem Virginianam vadentes. Praeterea gratias vobis ago quia primum hic de ea Rusticatione audivi… utinam olim ego quoque ibi adesse possim!