Iason et Iustus et Augustus otium aestivum tractant–praesertim illum ludum Americanum qui ‘basipila’ dici solet.
Quali otio uteris? Qui ludi sunt in pretio apud te? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod10.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 10 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Salvete, amici et fautores!
Cum vos audio podcastizantes, semper rideo ter quaterve. Vos enim semper hilares et laeti estis omnes. Hi labores vestri vivant decies deceni!
Velim ut certiores fiatis apud nos in Cenomannia turmam praestantissimam esse basipilistarum, cui nomen est “canes marini.” Quoad memini, haec verba quoddam genus pistricis sibi volunt. Nomen Latinum huic turmae nostrae “Vitulorum marinorum” dari debet, quippe quod hoc Anglice est “Sea Dogs” (a harbor seal). Facite ut veniatis quovis tempore (aestate dico) eos spectatum–nam ego ipse tesseras emam– stadium est primi ordinis et, ubicumque pulsator nostrorum e stadio pilam emiserit, apparebit pharus turris post medii campi murum, audietur UUUUUUU-AAAAA cuiusdam cornus contra caliginem, quae est apud nos hic frequentissum, ardebunt ignes varii. Haud sum morbosus ipse in basipilam, at spectacula valde placent!
gratias pro hoc podcast faciendo. equidem gaudium mihi est inter decem fautores esse. omnia argumenta vestra audivi, et quocumque die solis mane mihi gaudio quod novum episodon auditurus sum autocinetum ad locum muneris agens. magnopere exspecto episodon proximum crastinium. ^_^