Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de libris multis et variis colloquuntur.
Quibus libris vosmet incumbitis, auditores? Quibus sunt hi libri destinati? Tironibus? Latine provectioribus? Antiquane an recentiora opera legitis? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod11.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 11 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
saepe cogito de Reginaldo Fostero, qui dixit se semper aliquid novi Latinum legere posse inter multos libros suos. inter libros meos inveni parvum libellum nomine Lucerna Pedibus Meis. tironibus et discipulis anno secondo aut tertio hic libellus destinatus est, in quo sunt fabulae ex Biblia Vulgata; capitulum primum est fabula de Abra et Isaaco. itaque facile lectu est hic libellus, si lectores has notissimas fabulas antiquas cognoscunt. si lectores has fabulas ignorant, discere per fabulas Latine scriptas bonum est. gratias, ut semper!
Ubi parvum libellum nomine “Lucerna Pedibus Meis” invenire potest? “Brando Brown Canem Vult” quoque facilis et bonus est.
Primum dicere volo quam acceptissimum mihi est audire colloquia vestra! Non semel ea ausculto, et multum disco. Gratissima vobis sum! Pergite!!
Quid lego? Habeo litteras Ciceronis prope lectum meum et aliquot lego antea obdormio (fortunata sum quod celeriter obdormio – estne Cicero qui facit me dormire? Nescio.. : )
Praeterea, circulum Latine legentes habemus et hoc anno incipimus Metamorphoses Ovidii legere. Mihi placebit eos libros legere quod tantum partes semper legi. Versus Ovidiani mihi valde placent.
Iucunde et benigne, O Emma, scripsisti. Estne editio quaedam epistularum Ciceronis quam ceteris praeponis? (An sunt illae quas dixti epistulae ad te ipsam scriptae?! 🙂