Colloquia Erasmi a Iasone commendata

Holbein-erasmus

Hoc est responsum Iasonis Timotheo amico, de Colloquiis Familiaribus Erasmi roganti.

Iason Timitheo sal.

Haec sunt colloquia “neolatina,” inter quae Erasmi ipsius Colloquia Familiaria inveniuntur: http://www.stoa.org/colloquia/. Illum “Perseum,” schema apud Universitatem Tufts adhibitum haud dubio agnosces.

Hoc est Naufragii colloquium, cuius mentionem fecisti et quod mihi valde arridet:
http://www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0006:colloquium=24

Haec alia colloquia tibi quoque commendo:

  • Diversoria
  • Lusus puerilis (quod discipulis certe delectaret)
  • Abbatis etc Eruditae
  • Exorcismus sive spectrum (quod non paucos risus e me movit)

Cum totum opus his paginis contineri dubitem, nullum est mihi dubium quin tanta copia et sufficiat et delectet.

Gaudeo etiam de scholis tuis legere et tibi gratulor!

Valeas!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *