QDP Ep 25: Nonnulla de Nobis Ignota

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason nonnulla de se auditoribus fortasse ignota divulgant.

Quae ignota de vobismet ipsis, et fortasse mira, dici possunt, auditores benigni? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod25.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 25 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 25: Nonnulla de Nobis Ignota

  1. Alexander

    Olim, siquis rem de me ignotam poscebat, respondere solebam me Latine loqui posse et ab media pueritia Latine locutum esse. Nunc tamen omnes me Latine loqui sciunt, et novum responsum mihi inveniendum est.

    Reply
  2. Stephanus Farrand

    Magnopere gaudeo ipse Iustum nostrum magistrum magistorum factum esse nec magistrum coquorum! Sed de re aliqua nova atque inopinata erga me quaerebatis. Confiteor a me illos homunculos virides in alienis planetis natos valde metui. Speciem scitis, capitibus magnis, corporibus macerioribus, oculis amygdalorum similibus. Ut verbo Graeco utar, chloranthropiscophobia patior et molior. Fortasse requiratis quomodo morbo quodam eorum qui non exstant patiar? Id dicitis fortasse vosmet ipsi! Sed ut serius loquar, fieri potest ut homo aliquid quod reapse non est atque quod reapse non esse scit timeat: puta terrorem phantasmatum, quod graece phasmophobia. Aut contra alias ab eis abductus sum.

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *