QDP Ep 32: De Synonymis

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus (Iasone–pro!–absente) verba properandi et festinandi, necnon sententias variorum scriptorum antiquorum ad haec verba pertinentes, considerant.

De quibus verbis dubitatis vos? Quae verba studium vestrum maxime excitant? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod31.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 32 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

7 thoughts on “QDP Ep 32: De Synonymis

  1. Petrus Alaudanus

    Unum mihi argumentum statim in mentem venit: vos rogo ut nobis dicatis quam diu linguam Latinam discitis quibusque rationibus discendi ad tantam peritiam pervenistis. Modo Alexander noster Veronensis pulcherrime suam viam ostendit in suo sermone raedario recentissimo. Ex vobis tribus (et certe etiam e Reginaldo Belga) libenter tanta, si licet, audiam. Gaudeo talem nexum inter vestra “podcasta” non ortum esse! Omnes vos libenter unaquoque septimana ausculto. Valeatis.

    Reply
    1. Iustus Post author

      Bonum hercle consilium. Reginaldus ipse postulavit ut argumentum sat simile tractaremus, quare, ut suspicor, mox audietis quaedam de viis, quas secuti nos Latinitatem petimus, necnon de docendi rationibus quae hic in Civitatibus Foederatis in pretio sunt.

      Reply
  2. Petrus Alaudanus

    *mendum corrigo: quaeso ut pro ‘non’ vocabulum ‘nunc’ legatis. Ignoscite alia menda si inveniuntur!

    Reply
  3. Martius Foroiuliensis

    Salvete! Potestisne auditoribus nexum ad soliloquia Reginaldi Guianensis invenienda divulgare? Nam nullo modo eius situm in interrete reperire potui. Hac occasione frui cupio, ut vobis maximas gratias agam, propter iucundissima colloquia vestra quae cotidie animum meum extollunt et linguam Latinam meam meliorem faciunt!

    Reply
  4. Ioannes Paulus Fluminis

    Salve! Nuperrime hoc de radiophonico colloquio certior fui hicque veni ad peritos ac cultos Latinos hodiernos audiendum. De synonymis valde mihi libet legere, et apud Varronem et apud Gellium et apud alios scriptores, qui de significationem verborum scripserunt. Nonnullae verborum differentiae hic legi possunt: https://scholarisopus.wordpress.com/differentiae/

    Nos autem auditores percunctamini quo de re vobis loquentibus audire velimus. Quidni de auctoribus Latinis, quos diligitis et praeferitis, sermocinamini?

    Curate ut valeatis, ne faucibus draconis immanis voremini!

    Reply
    1. Iustus Post author

      Salve, Ioannes! Gratias tibi agimus (etsi serius) opus illud laudanti necnon iucundum argumentum proponenti.

      Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *