QDP Ep 46: De Tormentis Fortiter Tolerandis

Tres amici de difficultatibus diversis tolerandis disserunt.

Quid censetis aut de Senecae sententiis aut de nostris? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod46.

Creative Commons License Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 46 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 46: De Tormentis Fortiter Tolerandis

  1. Matthew Panciera

    O Iasone, Auguste, et Iuste,
    QDP mihi quam maxime perplacet! post Biduum Minnesotense abhinc diebus quinque QDP auscultare incipiebam et ad finem iam nunc adveni (quid est verbum Latinum pro “binge listen”?). QDP mihi videtur callida coniunctio sermonum Erasmi cum philosophia ex usu orta Senecae et vi varietateque Petronii.
    gratias maximas vobis
    Mattheus

    Reply
  2. Meletus

    Colloquium hoc et praeteritum unā ambulans ad universitatem auscultabam et omnia de Senecae epistula haec audire mihi perplacuit. Obiter nonnunquam utrum Seneca cum juvenis fuisset tormenta vera novit annon mecum rogavi quia etsi Stoicis rebus in quibusdam faveo, egometipse nonjam senex et propter corporis difficultates passus sum et haud possum dicere (etiamsi conatus sum) me meliorem in virtute omnino factum esse. Hodie peius spiritūs et animi factus sum, Cras melius quia difficultates aliorum factum, perindie tot agenda nequeo dicere utrum me meliorem an pejorem dolores fecerint!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *