Hoc in colloquio de birotis et de urbibus birotis aptis agitur.
Placetne tibi birotam agere? Estne urbs tua apta birotis? Quod nomen Iasoni suades ut birotae novae det? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod75.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 75 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Mihi valde placet birota in urbe mea commeare. Clivorum tamen ex causa et quoniam plane pluviosa urbs est atque difficilis quotidie commeandi. Itaque raro birotam ago. Vehiculorum causa meae urbi sunt multa mala, maxime quia parata non est ad multa vehicula habenda cum viae angustae sunt. Infeliciter magistrati saepe pravi sunt nihilque solvendum hanc quaestionem agunt. Iis pecuniam aerarii publici furare optime placet .
Talium difficultatum certiores facti plane dolemus, attamen te nos auscultavisse responsumque dedisse gaudemus. Optime valeas, amice.
Sentio me clarissimum esse propterea quod vos de me mentionem fecistis!
Iam clarissimus eras!