QDP Ep 92: Cum Gemma

Augustus et Iason carmina amicae Gemmae nomine ab ipsa recitata audiunt eaque disserunt.

Solesne carmina vel alia opera Latine scribere? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod92.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 92 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 92: Cum Gemma

  1. Faustus

    Salvēte Collōcūtōrēs Optātissimī

    Spērō ut Aequinoctium Vernāle vōs optimē invēnit. Grātiās maximās, quoque, vōbīs agō prō dōnō magnō cīvitātī dederātis; immo, dabātis! Colloquium praeteritum vestrum, et praesertim carmina Gemmae, mihi perplacuit. Fortasse nōn *solēbam* carmina Latīne scrībere, sed cōnātum prīmulum apud elegōs nūper ēgi, quī hīc vōbīscum commūnicō:

    Salvē! Spērō ut vēr roseīs tē fulgeat dīgnīs,
    sōlis calōre recordēris et rursus fruī!

    Spērō ut vōbis placeat! SI placet, gaudeātis quoque, atque fortasse nōscitētis hoc alterum, quod nōn scrīspsī, sed tantum trānstulī.

    Haec rēs omnēs dēvōrat:
    Avēs, bēstiās, arbores, flōres;
    Ferrum rōdit, chalybem mordet,
    Farīnam saxa dūra molit;
    Rēgem necat, vastat urbem;
    Dēmōlīturque altum montem.

    Postestisne dīvīnāre quī effātus est? Utrum an nōn, grātiās iterum prō operibus vestrīs!

    Valēte,

    Faustus

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *