QDP Ep 104: De Nominibus Reducibus

Argumentum primi(!) colloquii–abhinc duos annos habiti–instauratur, denuo enim tractantur nomina singulorum amicorum eorumque fontes ac origines.

Quae est tui nominis origo? Sumpsistine tibi novum quoddam nomen Latinum? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod104.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 104 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 104: De Nominibus Reducibus

  1. valentinus

    hoc colloquium valde me delectavit : scitisne praesidentem macronem dixisse : “sicut Jovem franco-galliam praesessurus sum!” ?

    Reply
  2. Matthias Marcus Herrbergius

    Grātiās prō iūcundō vestrō colloquiō! Valdē placuit vōs tam bene Latīnē sermōcinantīs audīre. Rēs minūtula mē offendit, ūnum ex vōbīs vōcem “quoque” ante vōcem, ad quam refert, pōnere. Potius dīcat “īn septemtriōnālī quoque Carolīnā”. Nam etsī Rōmānī nōn sumus, tamen addiscāmus linguamque poliāmus, ut niteat splendōre quasi antīquō 🙂
    Nunc ad rem, quam popōscistis: Mihi, inter alia, nunc duo sunt nōmina: Matthīae nōmen ā mātre acceptum, Hēbraicē “dōnum Deī” significāns, quasi nōmen meum lēne ac mīte est et omnia in mē mītia significat. Annō bis mīllēsimō decimō quārtō mihi id displicēre coepit ac nōmen Mārcī assūmpsī, prīmum, quod ā Mārte prōvenīre vidētur, deinde, quod est Latīnum.

    Nunc valēte! Podcastum vestrum semper flōreat vigeatque!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *