Iustus cum multis amicis CAELestibus (inter quos Anna et Lida quae ‘in foro Romano’ innotuerunt!) res in illo conventu Matriti habito tractat laudatque.
N.b. haec est altera pars colloquii ‘in foro Romano’ incepti, cuius primam partem ut audiatis petite https://soundcloud.com/in-foro-romano/41-caelvm-vi-pars-prima-legio-latine-loquentium
Estne vox quaedam Latina quam hac aestate didicisti quaeque fortasse ceteros auditores delectabit? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod116.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 116 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Hodie didici pulcherrimum verbum quod puto fore posthac inter verba mihi dilectissima: ‘columbulatim’, id est, ritu columbularum. Hoc verbum apparet in his pulcherrimis versis:
sinuque amicam refice frigidam caldo,
columbulatim labra conserens labris.