QDP Ep 152: De Hieme Adveniente

Tres amici de signis hiemis advenientis colloquuntur.

Iamne apud te hiems initium habuit? Quae sunt indicia hiemis advenientis apud te? Narres aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod152.

2 thoughts on “QDP Ep 152: De Hieme Adveniente

  1. David Urbanski

    Pro dolor, in urbe Milvaucia (sc. Milwaukee) nullum nobis erat tempus autumnale hoc in anno. Hiems valde mature advenit. Autumnus Ipse ut videtur iratus nescioquomodo factus est, et abiit, fortasse ad Australiam. Hoc in anno in Vespere Sancto (pridie Kalendas Novembres) tantum ninxit ut sit dilata ditributio bellariorum! Fortasse est omen horribile. Suspicor omnes liberi urbis nostri fieri scelesti.

    Reply
  2. Cornelius

    Cornelius Peregrinus tribus amicis Latine loquentibus multam salutem impertit.

    Colloquia vestra semper libenter audio. Praeterito in colloquio de hiemene adveniente rogabatis, etiam de aestate in terra Australia. Pro dolor vos de illa terra haud certiores facere possum. De Africa Australi autem vos nonnulla docere possum, specialiter de rebus in finibus Promontorii Occidentalis factis.

    Hoc tempore deberet aestas iam ad terram nostram advenire, attamen tempestas adhuc satis frigida est et imbres saepe fiunt ut quidam hiemene fieri solent. Queri vero nolo, quia aestas hiis partibus longa calidaque fit, itaque aerem alsium gaudemus dum permanet. Spero autem solem mense Decembri luciturum et aerem calidum futurum esse ut Nativitate aestivali delectemur, sicut quotannis.

    Curate ut valeatis!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *