Hoc in colloquio, Augustus et Iustus Hygini fabulam de Pyrrha et Deucalione legunt et tractant. Quae narrantur de diluviis sive cataclysmis in regione tua vel in traditione tua? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod167.
Tractantur quidam mores qui propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati sunt. Suntne tibi mores propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod166.
Tres(!) sodales imaginem quodam die nivali ab Augusto captam tractant, necnon foramina terrestria quae fortasse ad terram australem ducunt. Vivitne equus de quo loquebantur sodales? Si vivit, ubi vivit? Quae alia in imagine animadvertis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice… Read more »
Sodales de vitis suis satis mutatis colloquuntur necnon de equo quodam nuper viso, cui nomen (ut putant) est Sebastianulus. Ubi hisce diebus versaris? An rure? In urbe? Quid agis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod164.