Hoc in colloquio, Augustus et Iustus Hygini fabulam de Pyrrha et Deucalione legunt et tractant.
Quae narrantur de diluviis sive cataclysmis in regione tua vel in traditione tua? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod167.
Sunt nonnulli qui profecto credunt omnes fabulas de cataclysmate sive diluvio sive irrigatione partim veras esse. Nam, cum aevum glaciale ultimum ad finem venit (circa duodecim millia annorum abhinc), maxima copia glaciei in regionibus polaribus liquefacta est, ob auctum temperaturae. Aquae ex dissolutione magnam partem telluris invaserunt, quas terras jam homines incoluerunt et quas adhuc sub aquis maris jacent. Fortassis fabulas de diluvio universali, quas apud paene omnes gentes narrantur, de hoc nos memorant.
Gratias ago. Semonem gaudens audivi.