Tractantur quidam mores qui propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati sunt. Suntne tibi mores propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod166.
Tres(!) sodales imaginem quodam die nivali ab Augusto captam tractant, necnon foramina terrestria quae fortasse ad terram australem ducunt. Vivitne equus de quo loquebantur sodales? Si vivit, ubi vivit? Quae alia in imagine animadvertis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice… Read more »
Sodales de vitis suis satis mutatis colloquuntur necnon de equo quodam nuper viso, cui nomen (ut putant) est Sebastianulus. Ubi hisce diebus versaris? An rure? In urbe? Quid agis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod164.
Tres amici quosdam mores cibos edendi necnon alia tractant. Estne tibi quidam mos edendi notatu dignus? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod163.
Tres amici plurima tractant, inter quae arbores loquentes et amicos imaginarios. Solesne cum arboribus colloqui? Amicos imaginarios alloqui? Estne cum quo his diebus commercium sive novare sive augere cupias? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod162.
Tres amici de condicionibus vivendi nunc sequendis loquuntur, necnon de seriebus televisificis quas his diebus spectant. Quae narratu digna his diebus expertus es? Quas series televisificas his diebus spectas? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod161.
Tres amici de pestilentia late divulgata loquuntur. Quid ais? Visne haec colloquia inter morbum vulgatissimum saepius fieri? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod160.
Tres amici de mulieribus laudandis loquuntur. O sodalis, scribas et mittas quaesumus fabulas de nobis! Vel responde: Quid tibi placet quod ceteris displicere videtur? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod159.
Tres amici de eis rebus loquuntur quae se maxime terrent. Quid te maxime terret? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod158.
Tres amici ad argumentum de anulis magicis revertuntur. Tu quid facias si quando anulum magicum invenias? Quam potestatem habeat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod157.