Hoc in colloquio, Augustus et Iason de phantasmatis bestiisque collocuti sunt. Et quoque ubinam Iustus sit mirantur.
Scisne tu ubinam sit amicus noster Iustus? Estne tibi notum animal mirum ab Augusto conspectum? Credisne phantasmata aedes veteres incolere? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod8.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 8 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Gratias vobis ago, Sermo vester mihi maxime placuit. Gaudeo me de phantasmatibus Argillamontum audivisse nec ipsum ea vidisse. Ex Pretoria vobis salutem dico.
Nescio ubi sit Iustus noster! Piratae aderant abhinc novem dies hic in Nova Scotia, sed Iustum piratam seminudatum non vidi. Salvus sit–voces tres in podcastitate desidero. Illud animal ab Augusto visum mirabile est–nonne fortasse okapius est? Gratias iterum–his fabulis multum fruor.
Semper iucundi estis. Antequam colloquium audiveram valde mirabar… cur de Iusto absente rogantes quod asinina species videtur monstrant? Nunc teneo 😛
Fortasse Iustus Pokemonem quaerit?