Plinii epistula 1.6

Iustus   September 2, 2016   1 Comment on Plinii epistula 1.6

C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

1 Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. ‘Ipse?’ inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. 2 Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. 3 Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.

One thought on “Plinii epistula 1.6

  1. Pingback: QDP Ep 13: De Plinii Epistula 1.6 – Quomodo Dicitur? Podcast

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *