Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de epistulis ab amicis scriptis et de quaestionibus multis colloquuntur.
Quae consuetudines moresve vobis maxime prosunt ad facultatem linguae Latinae usurpandae? Quae aliae rogationes nos respondere velitis?
Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod14.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 14 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Gratias illis amicis, Baugusto, Faugusto, Paugusto, et Naufragusto propter interrogata ago. ; ) Non enim tantum vos, multi vero magistri scire volunt quo modo peritior Linguae Latinae fiant. Spero ut alia ab vobis interrogata mox audiamus.
Salvete! Hoc colloquio iucundissimo auscultato rogo ubi invenire possimus illas commentationes de consuetudine cottidie legendi ab Iasone conscriptas. Gratias!
Ecce! http://jasonslanga.net/latin-reading-challenge-week-0/