QDP Ep 116: In CAELO Sexto Matritensi

Iustus cum multis amicis CAELestibus (inter quos Anna et Lida quae ‘in foro Romano’ innotuerunt!) res in illo conventu Matriti habito tractat laudatque.

N.b. haec est altera pars colloquii ‘in foro Romano’ incepti, cuius primam partem ut audiatis petite https://soundcloud.com/in-foro-romano/41-caelvm-vi-pars-prima-legio-latine-loquentium

Estne vox quaedam Latina quam hac aestate didicisti quaeque fortasse ceteros auditores delectabit? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod116.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 116 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

One thought on “QDP Ep 116: In CAELO Sexto Matritensi

  1. Raul Romo

    Hodie didici pulcherrimum verbum quod puto fore posthac inter verba mihi dilectissima: ‘columbulatim’, id est, ritu columbularum. Hoc verbum apparet in his pulcherrimis versis:

    sinuque amicam refice frigidam caldo,
    columbulatim labra conserens labris.

    Reply

Leave a Reply to Raul Romo Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *