QDP Ep 141: De Lupercale

Hoc in colloquio, Augustus et Catharina et Iustus de societate nomine Lupercal, ab amicissima Serena Shirley condita, colloquuntur.

Esne particeps cuiusdam gregis qui ad linguam Latinam discendam pertinet? Conarisne institutionem linguae Latinae quodammodo dilatare? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod141.

Latin texts, healthy food, an oil lamp, and rainbow napkins on a table

One thought on “QDP Ep 141: De Lupercale

  1. valentinus

    Salvete omnes,

    ad quaestionem responsum dare velim : equidem, sum particeps novi colloquii latini in Gallia. Nos, i.e. amicus meus Dorus, amica mea Belena, ( ita, sumus quoque tres amici qui linguam latinam discimus, diligimus, divulgamus) condidimus colloquium linguae latinae in Universitate quae sita est in Tolosa. Hac in Universitate, quae dicitur “Jean Jaures”, Linguas antiquas discimus. Semel in septimana, fere decem participes huius colloquii inter se latine loquuntur. Ut solet in colloquiiis, locos antiquos legimus, nonnumquam hodiernos, ac deinde, usque ad finem horae, vel de litteris antiquis vel de philosophia loquimur una. Magistri, qui fortasse in initio dubitabant an utilis esset tale circulum, nunc apud nos saepe versantur.

    Gratias multas vobis agimus.

    Valete!

    Valentinus.

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *