QDP Ep 161: De His Diebus

Tres amici de condicionibus vivendi nunc sequendis loquuntur, necnon de seriebus televisificis quas his diebus spectant.

Quae narratu digna his diebus expertus es? Quas series televisificas his diebus spectas? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod161.

3 thoughts on “QDP Ep 161: De His Diebus

  1. NemoQuidam

    salvi sitis, sodales superantes!

    sorte mirabili, voces vestras suaves audivi, dum nuper apud hanc solitudinem me inveni. vos mihi et levamento curarum et refrigerio dolorum estis! novi vos me vocare quando aures meae completae sunt cum nomine meo! statim constitui conari vobis nuntium in hac arcella electronica parvolum (sicut lagoena conclusa) mittere ab insula exilii remoti. per artes portentificas Athenae ipsius, suspicor!

    quamquam iam multum auxilium tulistis, debeo confiteri: hic annus totaliter displicet; re vera attamen plures abhinc annos horribiles per orbem terrarum (et marium) vagavi. quantum atque quot amisi! quod peius est, non possum mox familiam videre. quasi deos non suffecisset me diu gessisse, nunc solus nisi cum compluribus nautis fatuis rudibusque post saxum immobile in antro haereo.

    fortasse vos viatores mirabiles scitis de insula cum ovibus atque gigantibus monoculis? si vero, oro ut adiuvetis! iterum scribam si superstes sim, sed continuite meum nomen invocare! fortasse Dea ingeniosa vos audiet.

    auditor amantissimus vestrum,
    Nemo (qui semper vult epistulas scribere)

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *