QDP Ep 164: De Vitis Nostris Mutatis

Sodales de vitis suis satis mutatis colloquuntur necnon de equo quodam nuper viso, cui nomen (ut putant) est Sebastianulus.

Ubi hisce diebus versaris? An rure? In urbe? Quid agis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod164.

7 thoughts on “QDP Ep 164: De Vitis Nostris Mutatis

  1. Ludovicus Fluminis

    Gratias vobis ago! Audire vos mhii placet. Discipulus linge latine sum. Habito in Durham, NC.
    Valete!

    Reply
    1. Iustus Post author

      Salve Ludovice! Gratias tibi agimus, quod nos audivisti et ad nos scripsisti. Bonam fortunam in studiis Latinis tibi optamus!

      Reply
  2. Andreas Lusitanus

    Saluete! In urbe uersor paruula prope Olisiponem, caput Portugalliae, olim Lusitaniae. Linguae latinae magister sum in Uniuersitate Olisiponensi. Illud ob morbum quod uulgo Covid-XIX dicitur nunc confinali in regimine sumus per mensem Ianuarium et, fortasse, Feberuarium. Mecum uersant uir meus et socrus mea, qui iam a morbo illo affecti sunt (ego nondum affectus sum, nescio quare), sed sine grauibus symptomatibus.

    Reply

Leave a Reply to Iustus Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *