QDP Ep 170: De Hominibus Intro aut ‘Extro’ Versis

Sodales de ingenio vel de indole aut intro aut ‘extro’ versa loquuntur.

Tibi videris magis intro an magis ‘extro’ versa/us? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod170.

3 thoughts on “QDP Ep 170: De Hominibus Intro aut ‘Extro’ Versis

  1. Andreas Lusitanus

    Introvertissimus sum. Si quando aliquem video quem novi, statim timeo ut me salutet et mecum loqui incipiat. Si puto me non ab eo videri, simulo me telephonulum attentissime consulere. At tamen in universitate cum lectiones meas do, aut ubi in colloquiis scientificis sum, timorem amitto, et extrovertissimus hominum sum. Quare? Nescio.

    Reply
  2. Arul Mozhi Varman

    Mihi mos est apud homines alteros maxime silere sed quando incepi linguas alienas modernas discere, mihi mos factum est cum aliis illis linguis saepe ore uti. Mea sententia, quando coepimus linguas alteras discere, nobis facilius fit nos ipsos aperire ad sententias diversas culturarum terrarum alterarum aquirendas, amicos novos noscere nobis possibile fit. Hoc modo qui tacent extroversi fieri possunt. Sero latine loqui volebam, in India tamen, multi non sunt qui latine discere volunt sed meo casu passio mea maxima linguae francogallicae mihi hanc cupiditatem dedit, ergo incepi latine me ipse discere at neminem in vita mea habeo cum qua latine ore ut lingua vivenda uti possum. Cinematogrammata praeceptoris Molendenarii tutubulo mihi multum utilia sunt. Etiam in grege latinitatis “locutorium latinum” Skype versor ubi amicos multos e terris multis noscere possibile est, amicus alter huius gregis quoque cinematogrammata bona latinitatis tutubulo facit.

    Reply
  3. Radulfus Hebes

    Valde miror quod Iustus dicit se introversum esse. Cum Iustum spectas facile putares illum esse potius extroversum. Quod ad me attinet, totus sum introversus. Praeterea hoc colloquium me monuit illius operis quod inscribitur “Quiet. The Power of Introverts in a World That Can’t Stop Talking”, quod, nisi iam legistis, magnopere suadeo ut legatis. In proximum!

    Reply

Leave a Reply to Radulfus Hebes Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *