Tres amici plurima tractant, inter quae arbores loquentes et amicos imaginarios. Solesne cum arboribus colloqui? Amicos imaginarios alloqui? Estne cum quo his diebus commercium sive novare sive augere cupias? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod162.
Tres amici de condicionibus vivendi nunc sequendis loquuntur, necnon de seriebus televisificis quas his diebus spectant. Quae narratu digna his diebus expertus es? Quas series televisificas his diebus spectas? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod161.
Tres amici de pestilentia late divulgata loquuntur. Quid ais? Visne haec colloquia inter morbum vulgatissimum saepius fieri? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod160.
Tres amici de mulieribus laudandis loquuntur. O sodalis, scribas et mittas quaesumus fabulas de nobis! Vel responde: Quid tibi placet quod ceteris displicere videtur? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod159.
Hoc in colloquio, Augustus et Catharina et Iustus de consiliis aestivis colloquuntur. Quae sunt consilia tua aestiva? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod142.
Ecce spectacula ab amicis nostris edita quae sint in saccis suis! A Catharina Reed: A Renaud Mercier: Ab Alexandro Veronensi: A Meleto Suavi: A Magistro Craft: