In hoc colloquio, ille Seneca ipse tractatur – quis fuerit et quam philosphiam praebuerit.
Quid scitis de vita et philosophia Senecae? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod15.
Quidni, sodales, primam Senecae epistulam nobiscum legatis? Invenitur apud paginas nostras hic
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 15 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Unum, mei sapientiae studiosi, vos interrogare velim atque unum proponere. Primum ergo quid censeatis dicite: Luciliusne homo verus erat, an homo fictus? Secundum: Scripsitne Seneca noster opus quoque quoddam, quod Apocolocyntosis Divi Claudii usupatur? Hoc opus mordens facetum et sale plenum tot modis differt ceteris huius auctoris operibus.
Iucunda iucunde rogasti, amice. Haec fortasse sunt digna, quae fiant cuiusdam sermonis nostri argumenta!