QDP Ep 13: De Plinii Epistula 1.6

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de epistula Plinii et apris pulcherrimis colloquuntur subridentes. Tota epistula hic invenitur: http://quomododicitur.com/2016/09/02/plinii-epistula-1-6/

Quid de sententiis Plinii censetis? Prodestne corporis exercitium ad animum et studium excitandum? Utram magis in silvis versantes experimini – Dianam an Minervam?

Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod13.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 13 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

3 thoughts on “QDP Ep 13: De Plinii Epistula 1.6

  1. Iohannus Hollandiae

    Salvete Auguste, Iason et Iuste,

    Hoc colloquium valde mihi placet. Omnia colloquia vobis fabricata audivi sed hoc optimum erat. Non solum hilarissimum, sed quoque conceptio rei bene erat. Dicendo de litteris Plinii ego primus epistulam legere poteram – quid exercitium bonum erat – deinde colloquium audire poteram.
    Quod nunc epistulam et propositum colloquii iam bene noveram, ego res melior quam prior audire et gaudere poteram. in futuro plures litteras Plinii aut aliorum auctorum spectare et audire spero.

    Valete,

    Iohannus

    Reply
  2. Ismael

    Salvete locutores !,
    consentio cum Iohanno qui commentariolum scripsit: cum epistula legenda erat priusquam vos audiverat, bonum exercitationem feci. Deinde, cum vos disserentes audivi, animadverti varias res quas non antea excogitaveram vel non intellegeram (non enim censui qua de causa Plinius profectus erat in silva, cum domi remanere potuerat). Non quasquas res de qua loquitur Plinius intellexi, sed quasdam; atque vestri gratia, multum melius intellexi quasdam partes.
    Obiter, mihi videtur ‘non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare’ significare quasi Plinius ipse animadverterat (quod nunquam antea excogitavit) silvam esse locum idoneum (immo, fortasse meliorem quam domum) ad meditandum.
    Tandem, quod pertinet ad ‘aper pulcherrimus’: neque ego vidi nunquam aprum pulchrum hahae. Sed aliam explicationem mihi veni in mentem. Pulcher est quasi ‘formosus’, nonne? Bene, Hispanice, cum dicitur de animale, quod edere solemus, ‘hermoso’ (a vocabulo ‘formosus’ ducto) significare vult (nescio quo modo recte dicere latine) eum esse crassum, plenum carnis, quem cum edamus, bene sapiat. Nescio an bene id exprimi.
    Ergo, date mihi veniam ob menda quae scripsi, adhuc multum discendum mihi est. Vos audio atque scribo ex insulis fortunatis vel canariensibus. Gratias vobis ago atque spero vos denuo audire et vobiscum discere pergere.

    Reply
  3. Stephen C. Farrand

    Salvete, auctores optimi!

    Nonne constat sicut in adagio sues etiam feras Minervam docere?

    Propositum C. Plinii, quod undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur magna cogitationis incitamenta sunt, certe aptissum sed haud novum etiam apud Romanos est. De carmine XXIIo e libro primo Q Horatii “integer vitae scelerisque purus” cogito. Nam hoc carmen legentem exquirere oportet quare poeta noster longe in silvis erraverit. Ecce nobis dicit: Lalagen suam cantabat. Hoc est, carmen de ea faciebat (vel fortasse recitabat carmen iam vel paene compositum). Licet Horatio in silva errare per se placeat, at clarum est et velut fabrum (ut ita dicam) spatiari solere.

    Haec podcastitas vestra in vices melior fit. Quam longum spatium temporis ex quo tantopere cachinnavi. Si vos in civitatem Cenomannicam adveneritis, in alces nostras venatum vel cum vel in tabellariis nostris egrediamur!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *