QDP Ep 43 – De Rebus Athleticis

Augustus, Iason, Iustus de rebus athleticis–cum antiquis, tum recentioribus, cum spectandis, tum agendis–colloquuntur.

Qui ludi, quae certamina ludicra vobis placent? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod43.

Creative Commons License Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 43 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 43 – De Rebus Athleticis

  1. NogueiraSousa

    Pankration mihi placet, non solum pankration, sed plures altri ludi martiales mihi placent, nam lusor martialis sum. Pankration fuit fortasse primum mixtus ludus martialis, aut quomodo dicitur hodie, “MMA”, occidentis.

    Reply
  2. Allison McLay

    Poemam quandam de illa serie ludorum hocceorum inter Canadenses et Russos anno MDCCCCLXXII scripsi. Fortasse hanc legere alicui placebit:

    Hocceios cane nunc ludos inter Canadenses
    et Russos. Musa incepta fabulam mihi ludis
    octavis, quando Candensibus alia capta
    gloria non finitandam, et celleris Hendersonus
    auditum egit per patriam memorabile punctum.
    At dea dic age quo turmae venit schythica illa
    ad epicam tantam fini scaenam gelida urbe.
    Musa, recordare praesentibus et mihi facta
    Espositonis velocis, Clarkique ferocis
    Tretiakis Russi atque Drydenis Canadensis
    qui gravis armati, sunt ambo moenia portae.
    Ut non decedat mente, narra series hac.

    Montrealis fora compescunt ludum sacra Gallis
    primum, quo Canadenses expugnant cito Russo
    Tretiake strato velocis Espositonis
    atque Hendersoni bis agendo apti. Scythici sed
    se revocant, et ludum vincentes facile illud
    magne supergaudent Canadesnses. Hortus Acerni
    proxima luda tenet, quibus in nostri Canadenses
    exterret acriores Russos, et pulsibus et vis.
    Pugnatum est pariter hiberno Winnipegense
    et Russis quartum occiduis in Vancouverense
    sucipientes, nunc series illam ad gelidam urbem
    Moscovem movit. Ludo quinto Canadenses
    sternuntur, ludum sextum Canadensibus ivit,
    et paenultimum ab Hendersono cellere captum.
    Nunc venimus, O Calliopa, gelidi Scythici urbe
    supremum ludum. Turmae aequant, et perituri
    (heu! et adhuc concessis atque actis punctis)
    qui spes nunc etiam victoriae habent, Canadenses.
    Mox remanet momento temporis minus uno,
    Ecce! Hendersonus, pro Tretiake trepido, iam
    disculum habet! Nunc coiciet! Retem spatiosum
    errat; sed rusum a rete ferociter ivit!
    Ut, cum crudelis Boreas speciem nivis albae
    fert primam Iukoni, aries iterum feriebat
    rivalis caput, et turba spectat sudiose
    nympharum exspectans qui vincat, qui moriens sit.
    Sic, cum velox Esposito, mirabile dictu,
    disculum iniecit, quod Hendersonus adibat.
    Punctum agere Hendersonus! adest iam gloria magna!
    O Canadenses gaudete! Fundunt Canadenses
    in glaciem, Russis demissis, Tretiak inpos,
    ut victus Priamus, procumbit litore portae.
    Pro Canadensibus hocceia victoria maior
    Non fuit, nec cum Crosbeius tandem superavit
    inimicos in Vancuverense aut femina nostra
    iam notias, clade aversa, et sic laude potita
    in Sotsi expugnaverunt. O Calliopa alma
    talia erant facta et velocis Espositonis
    Atque Hendersoni sancti, Clarkique ferocis
    atque Tretiakis et Drydenis Canadensis,
    qui gravis armati, sunt ambo moenia portae.

    Reply

Leave a Reply to NogueiraSousa Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *