QDP Ep 49: De Vita Eligenda

Hoc in colloquio Augustus et Iustus et Iason de modis vivendi colloquuntur, quos quaedam personae Erasmianae sibi eligerunt.

Potestne suum quisque modum vivendi eligere? Sententias vestras scribite aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod49.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 49 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 49: De Vita Eligenda

  1. ysmael

    Salvete amici,

    adhuc non hunc podcast audivi, cum velim primum colloquium Erasmi legere ut postea vobiscum frui possim simul his verbis vestrisque. Hodie cum discipulo periculum perficiebam quo loquitur de Caecina Paeto. Quaesivi per interrete et inveni fabullam hujus viri scriptam primum fuisse a Plinio; quamobrem constitui vos petere si forse de hac epistula (III, 16 http://www.thelatinlibrary.com/pliny.ep3.html) loqui vultis, sic ut jam fecisti cum aliis epistulis a Seneca et ipso Plinio scriptis (quamquam semper vos audio libentissime, hos vero podcast desidero quibus loqui una solebatis de textu quodam). Gratias mille ago, spero fore ut omnia bene se habeant apud vos!

    Reply
    1. Iustus Post author

      Bene et benigne rogas, amice. Illa Plinii epistula mihi quidem semper placebat. Spero occasionem eius tractandae mox datum iri!

      Reply

Leave a Reply to ysmael Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *