QDP Ep 100: De Colloquiis Memoratis Memorandisque

Tres amici una cum plurimis participibus iucundissima quaeque primorum centum colloquiorum huius seriei memorant.

***Hoc colloquium etiam spectari potest! https://www.youtube.com/watch?v=PRBZdgJFL-4&feature=youtu.be

Quae dicta ioca facta in primis centum colloquiis te maxime delectaverunt? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod100.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 100 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

3 thoughts on “QDP Ep 100: De Colloquiis Memoratis Memorandisque

  1. Hugo Medeiros

    Salvete, carissimi Iason, Iuste atque Auguste! Modo reada vectus vos commentarium meum legentes audivi. Ignoscite mihi sero auscultanti. Hoc dictum, scilicet ‘raeda in fossa est’, inter ea aestimo quibus maxime delectatus sum. Profecto raedas vestras procul a fossis esse dixi, cum iam ad centesimum colloquium perventuri essetis. Saepe a Iusto nugatore ad risum moveor atque voce illius Iasonis ‘Morgani Liberti’, necnon nominibus fictis ac salsis quibus Augustus vobis epistulas scribere solitus est. Gratias vobis ago quod plurima delectamenta mihi raedam moderanti praebuistis. Curate ut valeatis!

    Reply

Leave a Reply to Iustus Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *