QDP Ep 148: De Itinere Catharinae

Tres amici de itinere aestivo Catharinae colloquuntur.

Quae itinera hac aestate fecisti? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod148.

7 thoughts on “QDP Ep 148: De Itinere Catharinae

  1. Patavinus

    Pini illae quas nos botanici “longaevae” appellamus non tantum vetustae sunt, enim antiquissimae sunt inter viventia qua adhuc extant in orbe terrarum, nisi numerare volumus ea qua, dicamus, non singulo corpore habitant, sicut herbae illae quae ex eadem radice quotannis novum culmum generant, aliquae ex quibus fortasse centena millia annorum natae esse possunt. Una iis ex pinis, qua Mathusael appellatur, non quattuor sed paene quinque millia annorum nata est, ut patet ex computatione annulorum in stipite. Multo fratrem Catherinae alienigenum beatissimum invideo, quia eas arbores videre mihi summe delectaret… pro dolor oceanus interest me et haec planta!

    Reply
  2. Musculus Mutus

    Aliquando puto me versiturum et vos tres videam post me dum operam do! Gratias vobis ago omnibus quae didici.

    Reply

Leave a Reply to Iustus Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *