QDP Ep 150: De Imagine Satis Ridicula

Tres amici de imagine photographica satis ridicula colloquuntur.

Quam fabulam huic imagini subesse putas? Quae sunt personae? Haec narres aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod150.

Ecce imago, quae etiam apud gratisography.com inveniri potest:

Quid hic fieri censes? Quid paulo ante factum?

2 thoughts on “QDP Ep 150: De Imagine Satis Ridicula

  1. Patavinus

    Gratias vobis ago ob inexpectatam mentionem! Cum nemo scit quis sim (nec admiror), narrabo. Non sum planta! Nomen meum non ex aliqua arbore, sed simpliciter ex urbe quam habito sumptum est, qua Patavium (more antiquorum romanorum) aut Padua (more aetatis mediae) vocatur. Padua est urbs in Italia septentrionali, fere in medio inter urbem celeberrimam Venetiae, et Veronam, ubi Alexander ille Veronensis vivit. Urbs Paduae nota est praesertim propter aediculam pulcherrimam ab illo pictore Giotto picta, propter universitatem antiqua et maximi momenti, nec non ob ecclesiam ubis sanctus Antonius requiescit et ob plateam mirae amplitudinis. Ut discipuli ipsae universitatis plantas medicas melius agnoscere possent, anno 1545 primus hortus botanicus mundi in sinu urbis conditus est, qui adhuc eodem loco extat. Ego botanicus in hoc horto fui per nonnullos annos, et praesertim historiam botanicae et nominum scientificorum plantarum, qui ut certe scitis latina sunt, studui, quam ob rem de plantis aliquid scio. Omnes libri de re botanica lingua latina scribebantur plus minusve usque ad anno 1900, et descriptiones specierum plantarum novarum inventarum usque ad anno 2012 tantum latine parare licebat. Ergo, sunt multi botanici qui latine (male!) loqui, vel saltem legere, possint, quia plerisque eorum hoc juvat. Quamquam nunc nondum botanicus, sed magister chemiae, biologiae et geologiae in lycaeo sim, et quamquam latinitas mihi nondum usuveniat ut operam dem, mihi maxime placet acroamata latina audire ut linguam colerem nec obliviscar, et praesertim acroamatem vestrum, quia semper est jucundum, nec tantum de auctoribus classicis et de quo modo linguas docendas sint loquemini, quod –ut patet– mihi non maxime interest. Haec est fabula!

    Reply
  2. Patavinus

    De imagine: ego puto virum esse Pinocchium adultum qui in equum vertitur. Si meministis, cum ei juvenis pupa lignea erat, cum aliquo amico ad terram ludorum iit, et ibi ludendo et fumando et potiones alcoholicas bibendo, quod non licebat, in asinum paene vertitur. Fortasse, adulto et homine facto, cum alio quodam amico urbem ludorum Las Vegas petivit. Tunc eis bibere et fumare licebat, nec credo eos in bestias versos esse propter hoc, at censeo eos mulieres haud virtuosas petere constituisse, quas in omnibus fere urbibus per viam operam dant nocte. Hoc non placuit fagae caeruleae, qua probabiliter eo tempore uxor Pinocchii erat. Ii se putabant viriliores equibus maribus esse, et res apta hoc facere videbatur. Dein, poena eorum fuit in veros equos verti vi magica fagae iratissimae, amicus primus, deinde Pinocchius, ut melius intelligere posset frucum suis sceleris. Ecce ratio obstupefacti territique visus, deest altera explicatio.

    Reply

Leave a Reply to Patavinus Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *