Hoc est responsum Iasonis Timotheo amico, de Colloquiis Familiaribus Erasmi roganti.
Iason Timitheo sal.
Haec sunt colloquia “neolatina,” inter quae Erasmi ipsius Colloquia Familiaria inveniuntur: http://www.stoa.org/colloquia/. Illum “Perseum,” schema apud Universitatem Tufts adhibitum haud dubio agnosces.
Hoc est Naufragii colloquium, cuius mentionem fecisti et quod mihi valde arridet:
http://www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0006:colloquium=24
Haec alia colloquia tibi quoque commendo:
- Diversoria
- Lusus puerilis (quod discipulis certe delectaret)
- Abbatis etc Eruditae
- Exorcismus sive spectrum (quod non paucos risus e me movit)
Cum totum opus his paginis contineri dubitem, nullum est mihi dubium quin tanta copia et sufficiat et delectet.
Gaudeo etiam de scholis tuis legere et tibi gratulor!
Valeas!