QDP Ep 172: De Locis Desideratis (Secunda Pars)

Tres sodales imaginibus usi locos considerant, quos singuli desiderant. In hoc colloquio imaginem (vid. infr.) et locum a Catharina proposita tractant.

Estne hoc bibliopolium simile bibliopolio cuidam, quod prope te est? Quomodo differt? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod172.

Interior of a bookstore/coffee shop
Bibliopolium Baltimorae situm

2 thoughts on “QDP Ep 172: De Locis Desideratis (Secunda Pars)

  1. Andreas Lusitanus

    Me puero saepe cum matre mea ad bibliopolium me conferebam quidam. Era in aedicifio uetero duobus tabulatis. In primo, diaria, stylos, sphaerales calamos aliasque utilitates uendebantur. Scala autem helicoidalis erat in angulo, angusta debilique aspectu, per quam aditus erat ad bibliopolium ipsum. Semper excitatus laetusque eam ascendebat, sed tamen pauens, timens ne caderem, quia tam angusta et tremebunda era scala illa. Sed praemium magnificum erat. Era bibliopolium magnum, cum cubicula multa, parietes habens plenas pegmatibus usque ad tectum. Per fenestras paucas pauca lux ingrediabatur. Dum cum bibliopola, quae amica ei erat, mater mea garriebat, ego pegmata mirabar libris plenis et persaepe contra parietem pegmaue sedebam librum legens quem multa post minuta elegeram. Hoc ualde desidero uetus bibliopolium, quod nunc modernum est et per latas aditur scalas, magnam post renouationem. Sed, ut uere dicam, hoc bibliopolio excepto, me multum malle fateor moderna bibliopola, magna ac luce plena.

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *