Tres sodales imaginibus usi locos considerant, quos singuli desiderant. In hoc colloquio imaginem (vid. infr.) et locum ab Augusto proposita tractant.
Estne locus quo te spatiari delectat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod173.
Correptio: “Sumus quoque QUATTUOR amici qui linguam latinam discimus, diligimus, divulgamus”. Et Catherina? Qualis est?
Sane Catherina una ex his tribus est, ut olim fuit Iason. Bene autem mones: cum Iason quasi perpetuum sit membrum nostri, fortasse potius sit numero 4 in illa sententia uti!
Salvete amici!
Cum Catherina nostra nos certiores fecit de accipitre quae e longinquo cacavit et insignia in arboribus forsitan imposuit, subito in mentem venit animal quoddam de quo et Plinius Maior et Sanctus Isidorus scripserunt, nomine Bonasus sive Bonnacon.
Bonasus est animal simile bovi vel asino et satis magnum. Cornibus praeditum est, sed cornua retrorsum flectunt (vel in se recurrunt sicut cochlea) et haud ad defendendum contra inimicos adiuvant. Defensum alterum autem adhibet Bonasus. Bonasus cacare e longinquo potest, re vera per longitudinem trium iugerum (hoc est magnum spatium!) Et – et hoc est verum, amici, – caca amburat ut ignis, id est, Bonasus potest ex parte posteriore ferocissime aut flammas ipsas aut faeces ardentes expellere, evomitare, vero decacare. Ita vero, Bonasus potest se defendere e longinquo cacando et qui vellent Bonasum venari, cautissime appropinquare et scutas gerere debent.
Si mihi non credideritis, hortor ut inspiciatis: magines Bonasorum scatent – ecce haec vincula:
http://bestiary.ca/beasts/beastgallery80.htm
Pliny the Elder Book 8.16
tradunt in paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat.
From the Aberdeen Bestiary
De bonnacon.\ In Asia ani\mal nas\citur quod bon\nacon di\cunt. Cui\ taurinum\ capud, ac \ deinceps\ corpus om\ne tantum\ iuba equi\na. Cornu\a autem ita multiplici fleu [A: flexu] in se recurrentia, ut si quis in\ eo offendat non vulneretur, sed quicquid presidii monstro illi frons\ negat, alvus sufficiat [A: sufficit]. Nam cum in fugam vertit proluvie citi ventris fumum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius\ ardor quicquid attigerit adurit. Ita egerie noxia submovet insequentes\
http://bestiary.ca/beastimage/img4442.jpg