QDP Ep 74: Quota hora surgere soles?

Hoc in colloquio, quisque trium amicorum narrat quota diei hora surgere solet.

Quota hora surgere soles tu? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod74.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 74 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

4 thoughts on “QDP Ep 74: Quota hora surgere soles?

  1. Eric Mentges

    Hora sexta (plus minusve) e lecto diebus scholasticis surgere soleo. Caffea satis consumpta, ad scholam tendo. Diebus otiosis (id est diebus finis septimane) hora octava surgere soleo, sed, re vera, quandocumque puerulus meus surgit, ego quoque fesse et lente surgo.

    Reply
  2. Alexander

    In lyceo hora sexta et dimidia surgere solebam diebus scholasticis ut paulo post horam septimam cum orchestra mea me exercerem. Iam discipulus in universitate circiter horam nonam saepius surgo. Tempus obdormiendi meum in dies variat. Conor et plus minusve consuevi hora prima (prima, scilicet, ante meridiem) cubitum ire.

    Reply
    1. Iustus Post author

      Mihi in studiorum universitate versanti fuerunt horae surgendi et cubitum eundi sat similes eis, quas narrasti!

      Reply

Leave a Reply to Eric Mentges Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *