QDP Ep 5: De Morgano Liberto histrione

In hoc colloquio, tres garruli de histrione notissimo Morgano Liberto loquuntur.

Colloquio de prospectu (“preview“) in novam pelliculam Ben-Hur resumpto, verba fiunt de Morgano Liberto eiusque operibus, et de nonnullis aliis rebus ad spectaculum Ben-Hur pertinentibus. Quid vos de hoc histrione celeberrimo vel de aliis in hoc colloquio dissertis–praesertim de aliis pelliculis vel libris, in quibus argumenta ex mundo antiquo sumantur–censeatis, cupidi sumus audiendi. Quod narrare potestis aut in hac pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod5.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

5 thoughts on “QDP Ep 5: De Morgano Liberto histrione

  1. Carlos M. Aguirre

    Quod ad Latinitatem attinet placuit. De gustibus vero vestris cinematographicis nullum aperte dicam. Iam dictumst iis de rebus non esse disputandum.
    Praeterea: nullus vestrum legit perpulchram fabulam romanescam ex qua tractum est argumentum huius taeniae? Nisi iam fecistis, nolite neglegere! Est operae pretium!
    Non una sed multae antea fuerunt pelliculae de hac fabula, et non tantum pelliculae immo etiam fabulae scaenicae notissimae in historia litterarum americanarum… sed mihi vos videritis melius cognoscere litteras Latinas (praesertim Varronem!) quam Americanos scriptores et (quod est gravius peccatum!) optimum Americanum cinematographum! O tempora! O mores!
    https://en.wikipedia.org/wiki/Ben-Hur:_A_Tale_of_the_Christ

    Reply
    1. Iustus Post author

      Benigne fecisti, quod nostras sententias non nimis vehementer reprehendisti =)
      Equidem sciebam non unum tantum nomine Ben-Hur spectaculum exstare; librum eiusdem nominis esse quidem sciebam, neque umquam legi. Utinam occasio eius legendi mox detur.

      Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *