QDP Ep 12: Cum Helena Arnold

Ellie with book

Hoc in colloquio Iason et Augustus, Iusto absente et fortasse vitam piraticam agente, de libro titulo Cloelia: Puella Romana colluquuntur nova amica doctissima conplexa!

Helena est magistra in Massachusetta vitam degens. Eius liber Cloelia: Puella Romana gratis Portabili Documenti Forma (PDF) accipi apud paginas eius potest. Helena, auctrix laudanda, quoque gregi Latine loquentium praeest. Si una cum Helena et aliis per “Google Hangouts” colloqui velis, plus hic apud paginas eius leges.

Legistine librum ab amica Helena “Ellie” Arnold scriptum? Esne ipse sive ipsa auctor sive auctrix operum Latinorum recentiorum? Legistine talem librum qui te delectat? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod12.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 12 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

One thought on “QDP Ep 12: Cum Helena Arnold

  1. Emma Drew

    Helena, optime loquebaris de libro tuo! Nunc eum legere volo. Mihi placet quod de historia dixisti. Verum est. Historia a feminis scripta adesse necesse est! Spero tecum mox colloqui in Latineloquamur!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *