Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de modis variis vivendi, aut vita rustica aut vita urbana, et de muribus variis colloquuntur.
Utrum vivendi modum mavultis? Rusticum an urbanum? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod17.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 17 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Satis constat me murem subrusticum esse. Nam solum unum annum in urbe magna habitavi (Didacopoli in Civitate California) fere abhinc XXX annos. Haec urbs eis causis quas Iustus de Angelopole nobis bene numeravit mihi quoque haud multum placuit. Athenis, Romae, Moscoviae, Novi Eboraci, Nashvilliae–his in omnibus urbibus plus mense, variis meae vitae temporibus, habitavi. In multis erant multa videnda, miranda, delectanda. At nulla in urbe multos annos verser. His rebus dictis, mihi placet Cenomannia quia et artes optimas urbis et naturae pulchritudinem reperias. Musae omnes prope urbem Portlandiam inveniri possunt. Ambobus igitur nostris muribus in hac regione laetari decet.