QDP Ep 21: De Nocte Omnium Sanctorum

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de nocte omnium sanctorum colloquuntur.

Quid soletis agere, auditores, Nocte Omnium Sanctorum? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod21.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 21 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

9 thoughts on “QDP Ep 21: De Nocte Omnium Sanctorum

    1. Iustus

      Gratias, quod auscultasti et respondisti! Ubi habitas? Ubi ego (Iustus) adolevi (Vindobonae in Austria), sepulcra saepe adeuntur ornanturque iam post meridiem Kal. Nov., quamquam (ut tu rectissime dixisti) a.d. IV Non. Nov. est ipse dies “omnium animarum” (“Allerseelen”), cum illo die, neque hoc, homines a munere et a scholis vacare soleant.

      Reply
  1. Peter

    Facio ut optas, care Iuste, magno cum gaudio.
    Est vobis saltem auditor uno Austriae. Enim ego ipse Vindibonae semper soleo auscultare colloquia vestra. Ergo te libenter certiorem faciam de moribus hodiernis Vindobonae, quod pertinet ad illum diem omnium sanctorum. Mores hic valde mutaverunt et mihi videtur fere omnes liberi adulescentulique hodierni celebrant illum diem more americano pervagantes vias induti terribiles vestes magorum veneficarumve. Ut iam recte suspicatus es et recte dixisti, omnino eo modo non erat in diebus nostrae pueritiae.

    Reply
    1. Iustus

      O tempora! O mores! Sed gratias tibi ago, quod nos et de (uno saltem!) auditore in Austria habitanti atque de moribus recentioribus certiores fecisti.

      Reply
  2. Ismael

    In insula mea, ut factum est aliis in oppidis in Hispania, ut credo, homines solent ut recte dixistis sepulcra mortuorum visitare flores omnibus generibus deponens; in vicibus ruralis est quoque mos calefaciendi atque edendi castaneas atque mala; sed ut fingere potestis, semel Hallowen celebratur apud juveniores homines, vestimenta quae ad pelliculas terroris pertinent induentes et noctem cauponis vel thermopolis bibendo saltandoque agentes.
    Si vultis aliam fabullam ad animum terrendum, nuper scripsi latine unam quae legere potestis, spero fore ut vobis placeat 🙂 : https://satisuperque.blogspot.com.es/2016/10/albi-mureli-risi.html
    Valete et vobis denuo gratulos ob Podcast.

    Reply
  3. nogueirasousa

    Hic Brasilia Nox Omnium Sanctorum, aut “Haloween”, celebrata non est, sed post duos dies habemus Dies Finitorum, quo recordantur mortuos, et solum pars populi, pars catholica, celebrat hoc diem. Tamen laboro in schola linguae anglicae et omnes scholae huius typi celebrant hoc diem more americana: araneis, ossis, imaginis mortis, citrulis, et cetera.

    Reply

Leave a Reply to bedwere Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *