Hoc in colloquio, omnes tres (tandem!) amici de argumentis improvisis disserunt.
Quod argumentum censetis nobis maxime tractandum? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod31.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 33 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Salvete amice!
Cur non tractatis de ludis gymnasialibus in proximo colloquio? Id est, artibus marcialibus, pediludo, ludis olimpicis, et cetera. Enim velim de hoc audire e vobis!
Aptissimum propositum!
Amici,
Maximas gratias vobis agimus! Haec colloquia mihi valde placent (discipulis meis quoque). Sequimini!
Curate ut valeatis.
Benignissime scripsisti, amice! Scito nos porro perrecturos esse.
Salvete, amici collocutores!
Utrum praeferitis, canesne an feles? Num animalia vobiscum domo cohabitant? Nonnullone animale familiam vestram accrescere velletis? Ecce lepidum argumentum quem tractetis vestro in amoenissimo colloquio radiophonico!
Curate ut valeatis!
Iucundum argumentum proposuisti, amice! Vale et tu.