Quae fabula Graeca Iasonem nostrum maxime delectet discimus, atque monstra quaedam sive beluas quibus tales fabulae scatent memoramus.
Estne bestia vel monstrum fabulosum quod te maxime delectat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod89.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 89 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Salvēte Iuste, Auguste, Iāsōnque, et maximās gratiās vōbīs agō hanc seriem dīvulgantibus! Multum Latinitātis iam didicī audiendō, et absque dubiō multō plūs discam.
Colloquiō dē mōnstrīs audītō, cupidus sum partiendī fābulam fortasse vōbīs ignōtam; haec est fābula dē Menestratō quōdam et dracōne Thespiacō.
Tradunt dracōnem urbem Thespiārum vastāre quondam incēpisse; Iovemque populō mandāvisse ut iuvenis, sorte lectus, quōque annō dracōnī praebērētur. Ōlim, Cleostratus quīdam lectus est; sed amātor eī erat, nōmine Menestratus, quī amantem suum ā mōnstrō vorārī patī nōn poterat. Menestratus igitur hoc cōnsilium cēpit. Arma spīcāta induit — id est, thōrācem quī hāmīs trāiectus est — et prō Cleostratō suō sē dracōnī offerēbat. Tālī modō et Menestratus et dracō interfectī sunt, sed Cleostratus et urbs ipsa servātī sunt. Haec fābula in librō nōnō Pausaniae narrāta est.
Sperō fore ut illa fābula vōbīs placeat — certē placet mihi!
Salve, David lepide. O fabulam miram de mira amicitia! Mihi quidem placet, nec dubito quin placeat et aliis!