QDP Ep 117: De Guberto Pessimo Gubernatore

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason quaestionem philosophicam tractant, necnon discrimina inter varia verba Latina docent.

Umquamne talem gubernatorem qualem Gubertum obvenisti? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod117.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 117 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

2 thoughts on “QDP Ep 117: De Guberto Pessimo Gubernatore

  1. valentinus albiniensis

    Salvete amici,

    semper gaudeo ex vobis audire de rebus philosophicis! Vos tres, e facinore vitae quotidiano, tractaveritis satis gravem quaestionem, ut mos est apud philosophos antiquos, nonne?
    Suntne in orbe terrarum homines qui philosophias docent linguis antiquis auxilio?

    Valete,

    Valentinus Albiniensis

    Reply
  2. ismael

    Ecce responsum invenit apud Ciceronem:

    Jason sese recipiebat domum raeda cum invenit Gubertum ita periculose gubernantem ut aliis gubernatoribus periculum fuisset. Dum photographemam capiebat ut hujus sceleris certiores faceret civitatis ministros animadvertit Gubertum iratum eum aspicientem cupidumque ei male facere.
    Intentio est: oportebat mihi Gubertum denuntiare.
    Depulsio est: oportebat potius de vita valetudineque tua curare.
    Quaestio est: quid oportebat Jasoni agere?
    Ratio est: poterat fieri ut iste Gubertus aliquando interficeret alium gubernatorem futurum
    Infirmatio est: tamen non oportebat vitam amittere neque in periculum esse nam auditores tui optimi nolunt proximo colloquio Jasonem abesse auscultare.
    Ex quo iudicatio fit: ‘cum Jasoni homunculum istum oportebat denuntiare, ut peiora futura vitaret, oportueritne ei vitam in periculum praebere?’

    (Cicero, De Guberto, I, 4)

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *