Hoc in colloquio Augustus et Catherina et Iustus Catulli carmen undequinquagesimum (XLIXum) tractant.
In cuius gremio–Augusti, Catharinae, Iusti–sedere malis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod134.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 134 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, Catherine Reed, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Salvete amici! Mihi nomen est Ursula, in Batavia habito. Primum omnium mihi dicendum est vestris acroamatis me valde delectari: gratias igitur vobis ago. In hoc colloquio de carmine Catulli locuti estis, in quo poeta Ciceronem laudare videtur. Mea quidem sententia iure dubitatis de hac ‘laude’. Duo alia argumenta praeter ea quae ipsi protulistis proponere velim: primum quidam verborum lusus inesse videtur. Cum Catullus dicit Ciceronem optimum omnium patronem esse, fortasse non ille superlativus ‘optimus’ cum genitivo ‘omnium’ coniungendus est, sed nomen ‘patronus. Sic Cicero accusatur esse omnium hominum (malorum aut bonorum) patronus optimus. Cicero ipse in oratione sua ‘Pro Caelio’ Clodiam (quam multi amicam Catulli habent) dicaciter ‘amicam omnium’ (caput 32) vocat. Fortasse Catullus summis labris (gratias Catharina;-)) ea verba reddit? Alterum argumentum est stilus huius carminis. Nonne multum similis est hyperbolico stilo Ciceronis? Quinque superlativi in septem versibus? Hoc est quod addere volui. Ceterum ut ad rogatum Eridis respondeam: in gremio Iusti sedere praefero;-)