QDP Ep 169: De Epistulis Audientium

Tres sodales plurimas epistulas ab audientibus missas recitant et eisdem satis iocose respondent.

Si qua dicenda vel respondenda habeas ad ea quae diximus (velut de libris quos his diebus legis), certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod169.

One thought on “QDP Ep 169: De Epistulis Audientium

  1. Andreas Lusitanus

    Saluete! Colloquium hoc audiui dum domum meam hauritorio mundabam, ut saepissime facio (id est uos audire dum domum mundo). Amasius meus credit me insanum quia ridebam, et certe nemo sanae mentis ridet hauritorium tenente in manu die dominica. Hodie festum Sancti Valentini, simulque septimum anniuersarium nostrum. Placentas habuimus neapolitanas (barbarice “pizza”) domi, quia ob pestilentiam omnes popinae clausae sunt in Portugallia, et domum exire non licet nisi ad cibos emendos. Valete!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *