Hoc in colloquio tres amici ver veniens tractantes nonnullos lusus verborum admittunt.
Quae sunt vestrae de vere sententiae? Placentne vobis lusus verborum? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod40.
Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 40 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.
Hoc colloquium mihi placuit. Auscultavi custodiens refectorium ut discipuli prandium consumpsit et, VERum dico, bis an ter corrisi voce elata. Gratias, amici!
Gaudemus nugas nostras risum movisse! Et nos, ut audivisti, non semel magna cum voce risimus =)
Laudandissimi estis, Iuste, Auguste, Iason spectati, quorum haec colloquia lepidissima ego nuper felici casu offendi. Quae vestra colloquia magno gaudio mihi sunt, quae divulgare vos in aeternum (vel saltem usque ad meam mortem) spero perrecturos. Quam optime valeatis.
P.S. Apud ecclesiam meam quaque die Dominica canitur quidam hymnus cui titulus “ave regina caelorum.” Amodo autem vix facere potero quin cogitem “a VER egina caelorum.”
Colloquium vestrum laetum iucundum auditu est. Si unus vestrum Catholicus sit, nolite oblivisci:
Vere dignum et iustum est, equum et salutare!
🙂
Re VERa multum oblectamenti ex hoc colloquio cepi! Macte!
Gratias, amice lepide!